Latin
Cap. XXXVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 87
Unproofread scanNot analysed yet
Quae uerò ex semine cognato procreantur, iis omnibus ortus per coitum est, dummodo sexus discrimen id habeant, quod marem &foeminam describere potest: non enim in omnibus animalibus, sed in praeditis sanguine omnibus, paucis quibusdam exceptis, alterum mas, a terum foemina perfectum euadit. marem appellamus, quod in alterum, foe minam, quod in seipsa semen illud prolificum mittit. Et quanquam diuer sa sunt animalia mas &foemina, tamen specie idem sunt: homo nanque utrunque est. In piscium genere, nonnullae nec mares nec foeminae gignumBtur. Exanguium etiam quaedam marem &foeminam habent, ut sobolem eiusdem generis procreent. Alia procreant quidem, sed non sui generis prolem: scilicet quae non ex coitu animalium prodeunt, sed quae per se uel in animali, uel in terra putri, uel in stirpe, uel etiam in eorum ipsorum partibus uel excrementis gignuntur: quae nanque hoc modo per se generantur, si in mares ac foeminas descripta sunt, ita generant quidem ea aliquid coitu, sed imperfectum &dissimile, &ex quo nihil amplius gignatur: sed id quod sunt, in nonnullis, sordes persistunt: ut uermiculi ex muscis, ut pulicum aut pediculorum foetus: id nanque magis declarant naturę eorum quae insecta dicuntur. Coitus nec similes omnibus sunt, nec similem in modum aguntur: quae enim ex sanguineis pedestria uiuipara sunt, &retro urinam mit C tunt, auersa coeunt: ut leo, lupus, canis: crustacea quoque &insecta eodem modo. Caeterorum, quae sanguinea uiuipara sunt, magna ex parte modus coeundi idem est, foeminam scilicet mare superingrediente: quanquam non omnia simili modo coniunguntur. Aliis enim coitus complexu mutuo supina rum partium agitur, ut serpentibus, murenis, &lacertarum generi: alia, ut pisces omnes, exceptis planis cartilaginei generis, admotis inuicem partibus supinis compulantur. Aues mare foeminam superueniente coeunt: quae mollia dicuntur oribus inuicem admotis, complexuque mutuo brachiorum, libidine explent. Coitum omnium animalium ad hunc modum fieri apertum est. Tempora autem coitus descripta, &aetates certas ad uenerem singulis animalibus natura fixit &statuit. Ergo plurium animantium natura uult quidem rem ueneream per id tempus cum hyemis cessante saeuitia, aestatisclementia oritur: quod sane tempus ueris est, quo animalia, prope dixerim omnia, &uola tilia, &pedestria, &natantia ad coitum excitantur: sed sunt tamen quae non eo tempore coeant: uerum prout quaeque alere suos foetus commodius possunt, ita tempus sibi conueniens habeant. sunt enim quae per autumnum etiam &hyemem coëant &pariant: ut nonnulla tum aquatilium tum uolucrum genera. sicuti enim temporis beneficio, ita &corporis ualetudine propensiora ad uenerem redduntur animalia. Homo uero atque etiam plura alia pedestria, quae cum homine uiuunt, coitum nullo tempore aspernantur, (uidelicet propter teporem &pabuli ubertatem) ut sus, canis, &uolucres quaedam. Genus autem auium parte plurima uere ac ineunte ęstate coit &parit, excepta alcyone, quae circa brumam parere solita est: quaedam etiam E aestate: alię à bruma ineunte uere pariunt &incubant.