Latin
88.1 to 88.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 88.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
luscinia aestate parit: insecta hyberno quoque tempore coeunt. non desunt quę omnibus anni tem poribus pariant, ut ex piscibus murena, &ex mollibus sepia. Aetate etiam ad coitum differunt animalia: primum enim magnae eorum parti semen non simul incipit, &excerni, &posse generare: sed uis illa prolifica postea accedit: nouellorum enim in omnibus animalium generibus, prima emissio seminis, aut infoecunda, aut si foecunda sit, imbecilliora tamen generat &minora: quod potissimum in hominum, &quadrupedum animal gignentium genere, atque etiam auium patet: alterum enim prolem minore procreat, alterum oua edit minora. Aetas uero accommodata ad coitum cuique suc in genere, plurima ex parte, ferè tempus idem sortitur, nisi quid praematuret, &aut ob aliquam rem monstrosam, aut ex detrimento naturae &uitio F anticipet: ut oues &caprae anniculae cocunt, atque utero ferunt. mares quoque in ipsis generibus eodem illo tempore ineunt. Sues tum mares tum foeminae coire incipiunt mense suae aetatis octauo: sed tamen non omnibus locis eadem aetatis ratio est: iam enim sues nonnusquam tam mares, quàm foeminae quarto coeunt mense: sexto tamen ita, ut uel progenerare &educare possint. Ex quadrupedibus itaque uiuiparis, aliae anniculae &coeunt &pariunt, ut oues, caprae, canes: aliae mense suae aetatis octauo, ut sues, ut iam diximus: aliae uero biennes coeunt, ut equus, asinus, tam mas, quàm foemina coire incipit in trimatu: fert uentrem menses duodecim. Elephantus tam mas, quàm foemina incipit coire ante annum aetatis uicesimum: incipit enim foemina coire anno duodecimo cum celerrime, aut quintodecimo cum lentis sime: mas quinque aut sex annos natus superuenit ineunte uere: coitum triennio interposito repetit. Lacustres &palustres pisces, quinto suae aetatis mense uterum gestare magna ex parte incipiunt. Coeunt quandoque uel alienigena, ut in Cyrenensi agro lupi cum canibus coeunt. Indicos etiam canes ex tigride &cane gigni confirmant.