Latin
Cap. XXXVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 90
Unproofread scanNot analysed yet
Parit canis duodecim cum plurimum: sed magna ex parte quinque, aut sex: unum etiam aliquam peperisse certum est. Gerunt uterum canes Laconicę sexagenis diebus, aut uno aut altero plus minusue. sunt &canes, quae quinta anni parte uterum ferant hoc est tribus &septuaginta diebus: nonnullae quarta parte anni. Vaccae decimo mense pariunt singulos, geminos uero raro. Ferunt uterum equae menses undecim: pariunt duodecimo mense, magna ex parte singulos, sed ge mellos quoque alíquando. eodem modo asinae. Camelus fert uterum men ses decem. Elephanto ferendi uteri tempus incertum: alij annum &sex men ses, alij biennium, alij triennium statuunt. Ceruae uterum gerunt octo men ses: pariunt magna ex parte unum. Vrsa fert uterum dies triginta: parit tum unum tum duos: sed cum plurimum quinque. Histrix totidem diebus fert utero, &reliqua facit perinde, ut ursa. Leaena singulis annis uere parit, &magna ex parte geminos, sed cum plurimos sex catellos. Vulpes cum pluri mos quatuor edit. Lupus fert, &parit ut canis, tum tempore, tum etia foetus numero: parit ineunte aestate. Felis &ichnemaones tot pariunt numero quot canes. Thos ut canis impletur, &generat numero duos, aut tres, aut quatuor. Murium generatio mirabilis praeter cętera animalia maiorem in G modum est, tum numero, tum celeritate. A locis in quibus gignuntur animalia, &in quibus degunt, colliguntur differentiae,