Latin
Cap. XXXVIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 90-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXVIII. AD generationem pertinet &locus: est enim uel locus generationis principium, ac proinde à diuersitate etiam locorum differentia oritur: ut enim locis nonnullis gigni omnino aliqua nequeunt, sic aliis generantur quidem, sed minora aut pauciora &uita breuiore, nec prospera: serpentes enim &lacertę corticataque omnia, in locis calidis, &in mari rubro testata omnia gignuntur praegrandia. In frigidis autem, ut septentrionali plaga, ex animalibus, quae aut parum sanguinis habent, aut eode uacant, quędam H omnino non gignuntur: quaedam gignuntur quidem, sed minora uitaeque sunt breuioris. Maxima in India gignuntur animalia: indicio sunt canes grandiores caeteris. Plurimum autem discriminis ex ipsa regione oriri certum est, non ad magnitudinem tantum habitumque uegetiorem, uerum ad coitum etiam &partum: ut eadem alibi pluries generent, alibi minus. In uniuersa Africa non aper, non ceruus, non capra syluestris est: &locis quoque uicinis discrimen huiusmodi existit, ut agri Milesij locis sibi propinquis cicadae alteris gignantur, alteris non. Amnis in Cephalinia insulam di rimit, cuius citra alterum latus cicadarum copia est, ultra alterum nullae. Terrae Boeotiae in Orchomenio agro talpae habentur multę: at in Lebadico uicino LIB. II. A uicino nullae sunt: neque si aliunde portatae eò fuerint, uolunt infodere. In dia quae sanguine carent, &quae secessu tempore conduntur, grandiora nimirum illa possidet, sicuti &reliqua quoque animalia, ut modo diximus. In Africa, magnitudo anguium mira, sicut &fertur. In Arabia, lacerti magnitudine cubitum excedunt.