Latin
Cap. XXXVIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 91
Unproofread scanNot analysed yet
In Ponto, neque mollia sunt, neque testata, nisi locis quibusdam pauca. In mari rubro, testata omnia mira quadam magnitudine augentur. In Syria oues sunt cauda lata ad cubiti mensuram: caprae auriculis mensura palmari &dodrantali, ac nonnullae demissis, ut spe ctent terram. In Cilicia caprae tondentur, ut alibi oues. In Aegypto aliqua maiora quàm in Graecia fiunt, ut boues &oues: aliqua minora, ut canes, lupi, lepores, uulpes, cerui, accipitres: aliqua magnitudine pari, ut cornices &caprę: cuius rei causam attribuunt cibo, qui aliis large aliis parce sit: tum etiam caeli conditio temperaturaue causa est: ut in terra Illyrica &Thracia &Epiro, asini parui habentur: in Scythica &Celtica nulli aut omnino pau ci, propter immodicum frigus. Item leones in Europa potius sunt: panthe rae in Asia: in Europa autem nullae. Bestiae denique omnes ferae efferatiores in Asia sunt, fortiores in Europa, multiformiores in Africa: quo quidem lo co etiam quae alienigenae sunt, coeunt &generant, ut ante dictum est. Morum etiam diuersitatem loca efficiunt, ut montana &aspera suas bestias red dunt, &aspectu efferatiores, &uiribus robustiores, quàm plana &molliora. Morsus etiam ferarum &ictus ex locorum diuersitate plurimum differunt: ut in Pharo locisque aliis quibusdam scorpiones non laedunt: at aliis, &praecipue in Scythia multi &magni, &nocui sunt. Anguium quoque morsus per loca plurimum differunt. Genera enim serpentium peregrina aliquanto magis pestifera sunt: maxime quae aestuosis locis gignuntur. Italia frigidioresque regiones minus terribiles angues edunt. Atque haec ita se habent. De sexuum differentiis, masculini scilicet &foeminini. XXXIX. Cap. CExus item masculinus foemininusque distinctus quidem, sed non in oOmnibus animantibus, est: sunt enim quibus id desit, ac similitudine quadam &parere dicuntur &ferre uterum. In iis enim animalibus quę uitam stabilem uiuunt, aut omnino iis, quae testa integuntur, sexus discrimen nuD lum omnino est: in mollibus uero, crusta opertis, &pedestribus omnibus, tum bipedibus tum quadrupedibus sexus uterque est: atque etiam in aliis quae animal per coitum generant, aut ouum aut uermem. At uero in gene re insectorum &piscium, sunt quae omnino sexus hoc discrimen alterutram in partem non habeant. Nulla parte interiore sexus inter se differunt, nisi utero &testibus, atque iis quae illis adiuncta sunt. Foeminis enim omnibus sanguineis intus conditae habentur hae partes: maribus autem multiplici differentia euariant testes: aliis enim nulli omnino sunt, ut piscibus, serpenti bus: aliis sunt quidem, sed intus: &iis quae intus continent, non etiam omnibus eodem modo habentur, ut infra docebimus. Maribus in quocunque animalium genere, partes superiores prioresque sunt potiores, ualidiores &aptiores. Quae autem dici possunt inferiores posterioresque, eas foemi-E nae habent robustiores, tum in hominibus, tum caeteris animalibus omnibus, quae pedestria sunt atque animal generant.