Latin
1.106 to 1.109
Egeria, Pars Prima 1.106-109
Not analysed yet
6. Qui fodientes in eo loco, qui ostensus fuerat, invenerunt speluncam, quam sequentes fuerunt forsitan per passus centum, quo ad subito fodientibus illis adparuit lapis: quem lapidem cum perdisco peruissent, invenerunt sculptum in coperculo ipsius Iob. Cui Iob ad tunc in eo loco facta est ista ecclesia, quam videtis, ita tamen, ut lapis cum corpore non moveretur in alio loco, sed ibi, ubi inventum fuerat corpus, positum esset, et ut corpus subter altarium iaceret. illa autem ecclesia, quam tribunus nescio qui faciebat, sic stat inperfecta usque in hodie. 7. Ac sic ergo nos alia die mane rogavimus episcopum, ut faceret oblationem, sicut et facere dignatus est, et benedicens nos episcopus profecti sumus. Communicantes ergo et ibi, gratias agentes Deo semper, regressi sumus in Ierusolimam, iter facientes per singulas mansiones, per quas ieramus [tres annos]. XVII. 1. Item in nomine Dei, transacto aliquanto tempore, cum iam tres anni pleni essent, a quo in Ierusolimam venisse, visis etiam omnibus locis sanctis, ad quos orationis gratia me tenderam, et ideo iam revertendi ad patriam animus esset: volui iubente Deo, ut et ad Mesopotamiam Syriae accedere ad visendos sanctos monachos, qui ibi plurimi et tam eximiae vitae esse dicebantur, ut vix referri possit; nec non etiam et gratia orationis ad martyrium sancti Thomae apostoli, ubi corpus illius integrum positum est, id est apud Edessam, quem se illuc missurum, posteaquam in caelis ascendisset, Deus noster Iesus testatus est per epistolam, quam ad Aggarum regem per Ananiam cursorem misit, quae epistolam cum grandi reverentia apud Edessam civitatem, ubi est ipsud martyrium, custoditur. 2. Nam mihi credat volo affectio vestra, quoniam nullus Christianorum est, qui non se tendat illuc gratia orationis, quicumque tamen usque ad loca sancta, id est in Ierusolimis, accesserit; et hic locus de Ierusolima vicesima et quinta mansione est.