Latin
1.99 to 1.105
Egeria, Pars Prima 1.99-105
Not analysed yet
6. Nos ergo accipientes de presbytero eulogias, id est de pomario sancti Iohannis baptistae, similiter et de sanctis monachis, qui ibi monasteria habebant in ipso horto pomario, et gratias semper Deo agentes profecti sumus iter nostrum, quo ibamus. XVI. 1. Ac sic ergo euntes aliquandiu per vallem Iordanis super ripam fluminis ipsius, quia ibi nobis iter erat aliquandiu, ad subito vidimus civitatem sancti prophetae Heliae, id est Thesbe, unde ille habuit nomen Helias Thesbites. Inibi est ergo usque in hodie spelunca, in qua sedit ipse sanctus, et ibi est memoria sancti Gethae, cuius nomen in libris Iudicum legimus. 2. Ac sic ergo et ibi gratias Deo agentes iuxta consuetudinem perexivimus iter nostrum. Item euntes in eo itinere vidimus vallem de sinistro nobis venientem amoenissimam, quae vallis erat ingens, mittens torrentem in Iordanem infinitum. Et ibi in ipsa valle vidimus monasterium cuiusdam fratris nunc, id est monachi. 3. Tunc ego, ut sum satis curiosa, requirere coepi, quae esset haec vallis, ubi sanctus monachus nunc monasterium sibi fecisset; non enim putabam hoc sine causa esse. Tunc dixerunt nobis sancti, qui nobiscum iter faciebant, id est loci notores: «haec est vallis Corra, ubi sedit sanctus Helias Thesbites temporibus Achab regis, qua famis fuit, et iusso Dei corvus ei escam portabat, et de eo torrente aquam bibebat. Nam hic torrens, quem vides de ipsa valle percurrentem in Iordanem, hic est Corra ». 4. Ac sic ergo nihilominus Deo gratias agentes, qui nobis non merentibus singula, quae desiderabamus, dignabatur ostendere, itaque ergo ire coepimus iter nostrum sicut singulis diebus. Ac sic ergo facientes iter singulis diebus ad subito de latere sinistro, unde e contra partes Phoenicis videbamus, apparuit nobis mons ingens et altus infinitum, qui tendebatur in longo. . . ***[Deest unum folium.] 5. Qui sanctus monachus vir ascitis necesse habuit post tot annos, quibus sedebat in eremum, movere se et descendere ad civitatem Carneas, ut commoneret episcopum vel clericos temporis ipsius, iuxta quod ei fuerat revelatum, ut foderent in eo loco, qui ei fuerat ostensus, sicut et factum est.