Latin
1.151 to 1.156
Egeria, Pars Prima 1.151-156
Not analysed yet
XXII. 1. Antiochia autem cum fuissem regressa, feci postmodum septimana, quousque ea, quae necessaria erant itineri, pararentur. Et sic proficiscens de Antiochia faciens iter per mansiones aliquot perveni ad provinciam, quae Cilicia appellatur, quae habet civitatem metropolim Tharso, ubi quidem Tharso et eundo Ierusolimam iam fueram. 2. Sed quoniam de Tharso tertia mansione, id est in Isauria, est martyrium sanctae Theclae, gratum fuit satis, ut etiam illuc accederem, praesertim cum tam in proximo esset. XXIII. 1. Nam proficiscens de Tharso perveni ad quandam civitatem supra mare adhuc Ciliciae, quae appellatur Pompeiopolim. Et inde, iam ingressa fines Isauriae mansi in civitate, quae appellatur Corico. Ac tertia die perveni ad civitatem, quae appellatur Seleucia Isauriae. Ubi cum pervenissem, fui ad episcopum vere sanctum ex monacho, vidi etiam ibi ecclesiam valde pulchram in eadem civitate. 2. Et quoniam inde ad sanctam Theclam, qui locus est ultra civitatem in colle sed plano, habebat de civitate forsitan mille quingentos passus, malui ergo perexire illuc, ut stativa, quam factura eram, ibi facerem. Ibi autem ad sanctam ecclesiam nihil aliud est nisi monasteria sine numero virorum ac mulierum. 3. Nam inveni ibi aliquam amicissimam mihi, et cui omnes in oriente testimonium ferebant vitae ipsius, sancta diaconissa nomine Marthana, quam ego apud Ierusolimam noveram, ubi illa gratia orationis ascenderat; haec autem monasteria apotactitum seu virginum regebat. Quae me cum vidisset, quod gaudium illius vel meum esse potuerit, nunquid vel scribere possum? 4. Sed ut redeam ad rem, monasteria ergo plurima sunt ibi per ipsum collem et in medio murus ingens, qui includet ecclesiam, in qua est martyrium, quod martyrium satis pulchrum est. Propterea autem murus missus est ad custodiendam ecclesiam propter Isauros, quia satis mali sunt et frequenter latrunculantur, ne forte conentur aliquid facere circa monasterium, quod ibi est deputatum.