Latin
1.157 to 1.162
Egeria, Pars Prima 1.157-162
Not analysed yet
5. Ibi ergo cum venissem in nomine Dei, facta oratione ad martyrium nec non etiam et lecto omnis actus sanctae Theclae, gratias Christo Deo nostro egi infinitas, qui mihi dignatus est indignae et non merenti in omnibus desideria ss complere. 6. Ac sic ergo facto ibi biduo, visis etiam sanctis monachis vel apotactitis, tam viris quam feminis, qui ibi erant, et facta oratione et communione reversa sum Tharso ad iter meum, ubi facta stativa, triduana in nomine Dei profecta sum inde iter meum. Ac sic perveniens eadem die ad mansionem, quae appellatur Mansocrenas, quae est sub monte Tauro, ibi mansi. 7. Et inde alia die subiens montem Taurum et faciens iter iam notum per singulas provincias, quas eundo transiveram, id est Cappadociam, Galatiam et Bithyniam, perveni Chalcedona, ubi propter famosissimum martyrium ssnctite Euphemiae ab olim mihi notum iam, quod ibi est, mansi loco. 8. Ac sic ergo alia die transiens mare perveni Constantinopolim, agens Christo Deo nostro gratias, quod mihi indignae et non merenti praestare dignatus est tantam gratiam, id est, ut non solum voluntatem eundi, sed et facultatem perambulandi, quae desiderabam, dignatus fuerat praestare et revertendi denuo Constantinopolim. 9. Ubi cum venissem, per singulas ecclesias vel apostolos nec non et per singula martyria, quae ibi plurima sunt, non cessabam Deo nostro Iesu gratias agere, qui ita super me misericordiam suam praestare dignatus fuerat. 10. De quo loco, dominae, lumen meum, cum haec ad vestram affectionem darem, iam propositi erat in nomine Christi Dei nostri ad Asiam accedendi, id est Ephesum, propter martyrium sancti et beati apostoli Iohannis gratia orationis. Si autem et post hoc in corpore fuero, si qua praeterea loca cognoscere potuero, aut ipsa praesens, si Deus fuerit praestare dignatus, vestrae affectioni referam aut certe, si aliud animo sederit, scriptis nuntiabo. Vos tantum, dominae, lumen meum, memores mei esse dignamini, sive in corpore sive iam extra corpus fuero.