Latin
1.93 to 1.98
Egeria, Pars Prima 1.93-98
Not analysed yet
3. Nam ecce ista via, quam videtis transire inter fluvium Iordanem et vicum istum, haec est qua via regressus est sanctus Abraham de caede Codollagomor, regis gentium, revertens in Sodomis, qua ei occurrit sanctus Melchisedech, rex Salem». XV. 1. Tunc ergo quia retinebam scriptum esse baptizasse sanctum Iohannem in Enon iuxta Salim, requisivi de eo, quam longe esset ipse locus. Tunc ait ille sanctus presbyter: «ecce hic est in ducentis passibus. Nam si vis, ecce modo pedibus duco vos ibi. Nam haec aqua tam grandis et tam pura, quam videtis in isto vico, de ipso fonte venit». 2. Tunc ergo gratias ei agere coepi et rogare, ut duceret nos ad locum, sicut et factum est. Statim ergo coepimus ire cum eo pedibus totum per vallem amoenissimam, donec perveniremus usque ad hortum pomarium valde amoenum, ubi ostendit nobis in medio fontem aquae optimae satis et purae, qui a semel integrum fluvium dimittebat. Habebat autem ante se ipse fons quasi lacum, ubi parebat fuisse operatum sanctum Iohannem baptistam. 3. Tunc dixit nobis ipse sanctus presbyter: «in hodie hic hortus aliter non appellatur Graeco sermone nisi khpou tou agiou Iohanni, id est quod vos dicitis Latine hortus sancti Iohannis». Nam et multi fratres sancti monachi de diversis locis venientes tendunt se, ut laventur in eo loco. 4. Denuo ergo et ad ipsum fontem, sicut et in singulis locis, facta est oratio et lecta est ipsa lectio; dictus etiam psalmus competens et singula, quae consuetudinis nobis erant facere, ubicumque ad loca sancta veniebamus, ita et ibi fecimus. 5. Illud etiam presbyter sanctus dixit nobis, eo quod usque in hodierna die semper cata pascha, quicumque essent baptizandi in ipso vico, id est in ecclesia, quae appellatur +OPU+ Melchisedech, omnes in ipso fonte baptizarentur, sic redirent mature ad candelas cum clericis et monachis dicendo psalmos vel antiphonas et sic a fonte usque ad ecclesiam sancti Melchisedech deducerentur mature omnes, qui fuissent baptizati.