Latin
1.15 to 1.21
Egeria, Pars Secunda 1.15-21
Not analysed yet
2. At ubi autem missa facta fuerit ecclesiae iuxta consuetudinem, qua et ubique fit, tunc de ecclesia monazontes cum ymnis ducunt episcopum usque ad Anastasim. Cum autem coeperit episcopus uenire cum ymnis, aperiuntur omnia hostia de basilica Anastasis, intrat omnis populus, fidelis tamen, nam cathecumini non. 3. Et at ubi intrauerit populus, intrat episcopus et statim ingreditur intra cancellos martyrii speluncae. Primum aguntur gratiae Deo, et sic fit orationem pro omnibus; postmodum mittet uocem diaconus, ut inclinent capita sua omnes, quomodo stant, et sic benedicet eos episcopus stans intra cancellos interiores et postmodum egeditur. 4. Egredienti autem episcopo omnes ad manum accedent. Ac sic est, ut prope usque ad quintam aut sextam horam protraitur missa. Item et ad lucernare similiter fit iuxta consuetudinem cotidianam. Haec ergo consuetudo singulis diebus ita per totum annum custoditur, exceptis diebus sollemnibus, quibus et ipsis quemadmodum fiat infra annotauimus. 5. Hoc autem inter omnia satis praecipuum est, quod faciunt, ut psalmi uel antiphonae apti semper dicantur, tam qui nocte dicuntur, tam qui contra mature, tam etiam qui per diem uel sexta aut nona uel ad lucernare semper ita apti et ita rationabiles, ut ad ipsum rem pertineant, quae agitur. 6. Et cum toto anno semper dominica die in ecclesia maiore procedatur, id est quae in Golgotha est, id est post Crucem, quam fecit Constantinus, una tantum die dominica, id est quinquagesimarum per pentecosten, in Syon proceditur, sicut infra annotatum inuenietis, sic tamen in Syon, ut, antequam sit hora tertia, illuc eatur, fiat primum missa in ecclesiam maiorem . . . ***[Deest unum folium.] Benedictus, qui uenit in nomine Domine et cetera, quae secuntur. Et quoniam pro monazontes, qui pedibus uadent, necesse est lenius iri: ac sic peruenitur in Ierusolima ea hora, qua incipit homo hominem posse cognoscere, id est prope luce, ante tamen quam lux fiat.