Latin
1.22 to 1.26
Egeria, Pars Secunda 1.22-26
Not analysed yet
7. Ubi cum peruentum fuerit, statim sic in Anastase ingreditur episcopus et omnes cum eo, ubi luminaria iam supra modo lucent. Dicitur ergo ibi unus psalmus, fit oratio, benedicuntur ab episcopo pri mum cathecumini, item fideles. Recipit se episcopus et uadent se unusquisque ad ospitium suum, ut se resumant. Mona zontes autem usque ad lucem ibi sunt et ymnos dicunt. 8. At ubi autem resumpserit se populus, hora incipiente secunda colligent se omnes in ecclesia maiore, quae est in Gol gotha. Qui autem ornatus sit illa die ecclesiae uel Anastasis aut Crucis aut in Bethleem, superfiuum fuit scribi. Ubi extra aurum et gemmas aut sirico nichil aliud uides; nam et si uela uides, auroclaua oleserica sunt, si cortinas uides, similiter auroclaue oleserica sunt. Ministerium autem omne genus aureum gemmatum profertur illa die. Numerus autem uel ponderatio de ceriofalis uel cicindelis aut lucernis uel diuerso ministerio nunquid uel extimari aut scribi potest? 9. Nam quid dicam de ornatu fabricae ipsius, quam Constantinus sub praesentia matris suae, in quantum uires regni sui habuit, honorauit auro, musiuo et marmore pretioso, tam ecclesiam maiorem quam Anastasim uel ad Crucem uel cetera loca sancta in Ierusolima? 10. Sed ut redeamus ad rem, fit ergo prima die missa in ecclesia maiore, quae est in Golgotha. Et quoniam dum praedicant uel legent singulas lectiones uel dicunt ymnos, omnia tamen apta ipsi diei, et inde postmomodum cum missa ecclesiae facta fuerit, hitur cum ymnis ad Anastasim iuxta consuetudinem: ac sic fit missa forsitan sexta hora. 11. Ipsa autem die similiter et ad lucernare iuxta consuetudinem cotidianam fit. Alia denuo die similiter in ipsa ecclesia proceditur in Golgotha, hoc idem et tertia die. Per triduo ergo haec omnis laetitia in ecclesia, quam fecit Constantinus, celebratur usque ad sextam. Quarta die in Eleona, id est in ecclesia, quae est in monte Oliueti, pulchra satis, similiter omnia ita ornantur et ita celebrantur ibi quinta die in Lazariu, quod est ab Ierusolima forsitan ad milie quingentos passus, sexta die in Syon, septima die in Anastase, octaua die ad Crucem. Ac sic ergo per octo dies haec omnis laetitia et is hornatus celebratur in omnibus locis sanctis, quos superius nominaui.