Latin
1 to 14
Eleutherius Tornacensis, Sermones 1-5-14
Unproofread scanNot analysed yet
De tripartita solemnitate beatissimae Virgiuis Mariæ, fratres carissimi, in qua angelus annuntiat, Virgo concipit, unigenitus ingeniti Filius carne vestitur, pauca dicenda sunt, quamvis multimoda laude dignus sit qui nuntial, dignior quæ per aurem concipit: dignissimus autem qui nuntiat, dignior quæ peraurem concipil; dignissimus autem ille qui concipitur. Hæc est dies salutifera, debita veneratione a nobis celebranda, quæ terrena coelestibus conciliat; in qua ad nos Redemptoris divinitas descendit, ut ad coelos nostra conscenderet humanitas. Hæc est ill:r solemnis dies quae ab angelo sumit exordium, qualiter Virginem de Virgine nasciturum nuntiavit, qualiter Virginem virtus Altissimi obumbravit, qualiter incontrectabilis Deus dignatus est contrectari, qui est æternum lumen quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Hæc est dies solemnis quæ nos de terris ad superna extollit et elevat, ac super coelos coelorum honorifice sublimat, ut vobis præsens sermo declarabit. Ejecto siquidem primo homine per lignum scientiæ a Domino vetitum et incongrue gustatum, fallacia daemonum homines per illecebras vitiorum errantes decepit, decipiendo captivavit, et caplivando in tenebras exteriores demersit. Ibi fletus et stridor denlium auditur, testante Domino. Cum enim gloria diaboli excitasset ambitionem, ambitio provocasset invidiam, genus humanum de terris ad coelos transferri dolebat. Nam quia miserabiliter deciderat, solatium suæ miseriæ sibi per hoc inferebat. Considerans igitur Pater perditionem humani generis per serpentis fallaciam, mundum liberare dignatus est per unigeniti Filii sui incaruationem, ut quoniam femina per exhortationem daemoniis ejecta erat de sedibus paradisi, per salutationem angeli gloriam mereretur excipere immortalitatis. Decepit Evam exhortatio inimici, confortavit Mariam salutatio Gabrielis. Nuntiat angelus ut fallacia diaboli destruatur: obumbratur Virgo virtute Altissimi, nuntiante angelo, ut femina reparetur jam dudum decepta a Satanæ nuntio. Incorruptibilis Deus carne ves itur et descendit, ut per hanc secundum hominem Jesum ascenderet vetus homo, qui, fructu incongrue gustato, ad hanc miseriam et convallem lacrymarum devenit.