Latin
76 to 95
Eleutherius Tornacensis, Sermones 76-95
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo autem humanitas ascendit, nisi quia Deitas prius descendit in inferiores partes terræ, ut humanae uniretur naturae? Descendit enim cœlestis Deitas, ut ascenderet Redemptoris humanitas. Ipse est una ead mquc persona. Semper enim in Patre, semper a, ud Patrem, semper fuit cum Patre. Post ascensionem quoque humanitatis Spiritum sanctum in igneis linguis apparentem discipulis misit. Spiritus quidem Filii virtus est, quæ de illo exibat, et sanabat omnes. Dicitur tamen a Patre procedere, et ad ipsum referri solet. :de quo et ipse est, et quod ipsius est. -Ipse namque Christus perhibet, dicens; Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. A Patre enim habetFilius ut sit Deus. Est enim de Deo, Deus. Ab illo habet ut de ipso procedat Spiritus sanctus. Igitur, fratres carissimi, debita venerationc frequentemus adventum Domini nostri Jesu Christi. Fugiamus superbiam, ne in infernum obruamur, ut. . mali angeli. Superbia enim homo inflatur, avaritia quatitur, ambitione delectatur. Nolite de diviLiis sæcularibus gloriari; nolite aliis præferri, ne cogitatio mala subrepat; et qui nunc auratas vestes concupiscilis hactenus sedere in sordibus placeat, ut et. vos Chrislo placeatis: cui est honor cum Patre invisibili per omnia sæcula sæculorum. Amen.