Latin · Elegiac couplet
1
Elizabeth Jane Weston, Poemata 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Si tibi sunt Musae, si sunt tibi carmina curae,
JANE, vide, mea quid Calliopeia velit.
Sunt mihi de Christi nascentis carmina cunis
Condita, perpetuis subicienda typis.
Haec curae committo tuae: tu prospice sollers
Ut des Chalcographo. Sint quoque digna legi.
Si quid inest duri, cedens emolliet aetas:
Tu tamen, ut crescat Musa pusilla, fave.
Quid tibi pro donis, LEO concelebrande, refundam?
Vincula quove mihi sunt soluenda modo?
Nil superesse reor, digne quo munera pensem;
Nexibus et dicar iure soluta tuis.
Sed restat, quod spero, dies; qua Numine dextro
Pro meritis potero par retulisse tuis.
Temporis interea quidni tibi vincta manerem?
Sic tamen ut doctos, JANE, revincit amor.