Latin · Elegiac couplet
Nobili et clarissimo Viro ? MARTIN A BALDHOVEN, Silesio etc. amico suo
Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.37
Unproofread scanNot analysed yet
Ecquis ad officium Musas revocabit inertes,
Compositaeque melos addet Apollo lyrae?
Ut tibi promeritas dicam modulamine grates;
Et tribuam Musis praemia digna tuis.
Ausus es altisono me vatem dicere cantu:
Et Parnassiacis associare choris!
Me celebras equidem, propria sed laude coruscas
Ipse magis, fidibus dignior ipse cani.
Nam, qui sis, produnt tua te mihi carmina: legi,
Et flexere animum, ceu voluere, meum.
Res et verba fluunt leni tibi tramite; possis
Nasonem numeris ut superare tuis.
At mihi, vix primis quae libo puella labellis
Aonidum fontes, non ea vena salit.
Nec fortuna favet, nec restant otia Musis,
Quae fuerant quondam liberiora, meis.
Ergo quod in versu vel pecco, vel ordine currunt
Singula confuso, dic age; Virgo dedit.
Tempus erit, quo me speculabitur aethere Phoebus,
Et curas perimet: tunc meliora dabo.
Interea tibi fata precor felicia: teque
WESTONIAE ut pergas usque favere, rogo.