Latin · Elegiac couplet
AD EUNDEM
Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.10
Unproofread scanNot analysed yet
HAnc tibi, BARVITI, mittit mea carta salutem,
Virgineaeque offert tristius artis opus.
Quid cupiam, quaeris? iustam ad te defero causam;
Et patrocinium quaero puella tuum.
Visa tibi sunt, lecta tibi, tibi cognita facta,
Exaudita tibi sunt mea vota quidem:
Non minus immeritam tamen anxia perfero sortem,
Urgemur propriis nempe carere bonis.
Sunt homines, quos Musa suo tibi tempore pandet;
Qui rapiunt nobis, quae superesse vident.
Siccine cum viduis agitur? tu singula lustrans,
O DEus, an poteris tot mala ferre diu?
Ah natam cum matre polo transpone: malorum
Sistat ut optatum mors properata modum.
Redde meum, qui iusta probas, iustissime JOVA;
Signaque iustitiae da manifesta tuae.
Caesaris et mentem sic ad mea vota guberna;
Ut placido tandem pectore praestet opem.
Quod dare constituit miseris, cito conferat. ecce!
Iam fracta ex nimio membra dolore labant.
Haec ego quid frustra sic turbida conqueror? audi
Fautor o incepti portus et aura mei.
PISNITIUS tibi non deerit; qui nutrit egentes,
Et studet officio damna levare suo.
Tu modo sume animum, tuque hoc fac Caesari apertum;
Ut ferat invictam commiseratus opem.
Quis iubeat differre? dies labuntur et anni:
Post sua quis grates reddere fata queat?
Viva tibi vivo fundam modulamina, causam
Tu modo susceptam, qua potes arte, iuva.
Sed quid ego addubito! mihi de te spero salutem
Et dico: CAESAR iudicat aequa. Vale.