Latin · Elegiac couplet
Illustri Viro Domino IOANNI BARVITIO IureConsulto Sacrae Caesarea Maiestatis
Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.9
Unproofread scanNot analysed yet
Desine mirari, tua quod VIR MAGNE frequentat
Limina, Nata (eheu!) matris egentis egens:
Nos pietas, nos sacra Themis, nos Phoebus, et ipsae
Cum Musis Charites dicere pauca iubent.
Tu modo, quod solitus, miseras ne despice, causam
Suscipiens; iustam quam Themis ipsa docet.
Dispereat, perdatque suum, mala causa, patronum:
Et confusa malo probra rubore ferat.
At DEUS est testis, mens aequi et conscia recti
Prodiderit; nos haec non nisi iusta queri.
Accipe, pauca loquar: tibi plura negotia iussu
Caesaris, in partes pectora fessa trahunt.
Orba parente gemo: genetrix viduata marito
Ingemit, ereptis, vi superante, bonis.
Si causam quaeris, nulla est: nec iuris et aequi
Regula nos dicet criminis esse reas.
Livor, et usa suis vesana Calumnia technis,
Ut nocuere Patri, sic nocuere mihi.
Singula non novit Caesar: sub nomine quamvis
Caesareo passim multa patrata vides.
Vendita sunt vili pretio bona nostra; nec inde,
Quae ius promittit, sunt alimenta mihi.
Ultra dimidium pretii si laeditur insons,
Reddere laedentes iure tenentur idem.
AEra aliena quidem praetendit callidus hostis:
Sed reliquum pretii qua mihi lege negat?
Nec satis est bona defuncti rapuisse parentis:
Propria sed Matris sunt bona rapta meae.
Nescit idem Caesar, cuius Clementia nostram
Pectore condoluit commiserante vicem.
Et mandata dedit, ne iustum iniuria mergat:
Verum aequa maneat lance cuique suum.
Est audita quidem iustissima causa; sed illa
iam latet: effectu mortua paene suo.
O quoties precibus nos sollicitavimus aulam,
Quaerentes causae mite patrocinium?
Iudicium longas et adhuc differtur in horas!
Hoc queror, hoc mater nempe relicta dolet.
Interea miseras adeo nos urget egestas,
(Ignosces lacrimis, vir generose, meis:)
Ut te suspenso cogamur adire pudore,
Nostraque praesidio credere iura tuo.
Nam te iustitiae memorem, verique tenacem,
iamdudum nobis fama probata refert.
Ergo iuva miseras, et iustam respice causam,
Sic tibi de supera faverit arce DEus.
Caesaris ah leni mentem: refer omnia: certum est,
Te curante suum pondus habere preces.
Quod decet, aequa bonis, de nostris portio detur,
Quae nunc nescio quo nomine Sector habet.
Aut ubi sit pretium, dicat: cui solverit emptor:
Et FIAT, quod fas, quod pia iura volunt.
Caesaris efficiat placido clementia vultu,
Ne nos pauperies invidiosa necet.
Haec res grata DEO est: homo idem pius expetit, ecquis
Invideat, viduos si fovet aula lares?
Ni nunc eveniet, quod iura, vel ordinat aula;
Ni dabitur querulis quod dare iura iubent:
Nos lacrimas inter solatia nulla videntes,
Cogimur infami disperiisse fame.
Sed qui iusta probas, qui causam pauperis audis,
Incluta Barvitiae gloria flosque domus:
Deprecor, auxilium fer iusta rogantibus: et te
Sic numquam poterit deseruisse Deus.