Latin · Elegiac couplet
AD IOANNEM CASIMIRUM GERNANDUM cum XIII aetatis anno secunda Laurea Philosophica
Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.43
Unproofread scanNot analysed yet
ERgo tuo credam de te CASIMIRE, parenti,
Quem nimius forsan scribere iussit amor?
Et moveor patris indicio, magnique Melissi,
Gruterique opera, quae facit ipsa fidem.
Publica confirmant mage me tot scripta; tuique
Ingenii fetus, docte puelle, probant.
Ingenium miror; mihi gaudeo; gratulor orbi;
Atque in te celebro munera larga DEI;
Cui grates debes, tantis quod dotibus ornet
Mollia prima aevi pectora parte tui.
Sic tibi supplebit, quae desunt, longior aetas,
Et quae te illustret gloria, maior erit.