Latin · Elegiac couplet
AD EUNDEM.
Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.44
Unproofread scanNot analysed yet
Flos aevi Casimire tui, tibi grator honorem,
Quo DEUS ex merito teque patremque beat.
Faxit is ingenio quae gloria crescit, ut illa
Publica delectet commoda, priva iuvet.
Non addam stimulum; video te pergere recta
Ad metam, verus quam tibi ponit honor.
Omnia despicias, quae te remorentur euntem:
Sic Phoebus Palmae praemia digna dabit.
Tu patrium extendes per saecula nomen: honore
Magnus eris, patriae maior amore tuae.
Ergo doce, ingenii quae sit praestantia: amicis
Eia avidis animi munera prome tui.
Te patris invitat virtus: frustrante paternus
Spe, cave, ne soleat te superare favor.