Latin · Elegiac couplet
1.46
Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.46
Unproofread scanNot analysed yet
SAncta THOMAE sancto roseis lux fulsit ocellis,
Cuius sacra tibi nomina Lympha dedit.
Te memini nuper fidibus celebrasse canoris
Festa, mihi cunas quae posuere meas.
Ni male grata velim (quod dedecet esse) videri,
Debet idem Genio nunc mea Musa tuo.
Ergo bonis avibus natalia festa recurrant
Saepe tibi, et secum saecula laeta ferant.