Latin · Elegiac couplet
JOHANNI HELLERO ? ? WESTONIA ?
Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.47
Unproofread scanNot analysed yet
SI tibi nostra placent vernantis carmina Musae
Hellere, Hesperiae cultor, amorque DEAE:
Gaudeo, nam doctis laus est placuisse poetis:
Quos inter forsan, tu numerandus eris.
Famae praeco meae es: teneramque favore poesin
Virginis (ut versu ludis et ore) iuvas.
Et tibi quem spondet, Phoebus concedat honorem:
Et grates pariter Musicus ordo canat.
Quae tamen hexametri sint leges carminis, Anglam
Addoceas: nam te disco docente lubens.
Hactenus est pedibus senis, nec pluribus, usa
Musa: novi si quid, dic mihi, Phoebus habet?
Da veniam, quaeso tantum, non carpo Poema:
Sed cupio monitis, doctior esse tuis.
Hexametrum pedibus carmen sex constat: at abs te
Sunt septem positi: qua ratione? doce!