Latin · Elegiac couplet
Ad Nob. et doctiss. Virginem ELISABETHAM JOHANNAM WESTONIAM ANGLAM, Epigrammata
Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.50
Unproofread scanNot analysed yet
Ut natura suo est pulchre contenta paratu,
Sic ars immensas undique quaerit opes:
Utque artis labor omnis honorque decorque caducus,
Naturae constans sic manet omne bonum.
Ergo odit nimium, medium Natura tuetur:
Felix, natura qui duce carpit iter!
Numine cuncta suo DEUS implet. Quo fugis illum?
Quod semel edixit, qua ratione caves?
Frustra utrumque facis. Stat inevitabile Fatum:
Vive bene et promptus, dum vocat, esto sequi.
Nil adeo validas habet, ut PATIENTIA, vires:
Vim vincit, vires nec movet ipsa suas.
Omnia fer patiens propriosque retundito motus;
Omnium eris victor semper et ipse tui.
Obsequium Domini, cultum sacra Numina poscunt,
Proximus officium, Patria terra fidem.
Qui cupis et dici simul et bonus, esse, quod aequum,
Redde cuique suum, nosce teneque tuum.