Latin · Elegiac couplet
Ad Nob. et doctiss. Virginem ELISABETHAM JOHANNAM WESTONIAM ANGLAM, Epigrammata, VII. Aula et Aulicus.
Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.50.7
Unproofread scanNot analysed yet
Aula vale, semper magnis amplissima verbis,
Inque fide semper labilis, Aula vale.
Qui te sectatur servitque fideliter, illum
Spe pulchra, ad tempus, quo tibi prosit, alis:
At postquam ingratos queritur periisse labores,
Enervem rides emeritumque fugas.
Numquam fraude cares, numquam tibi iurgia desunt:
Semper suspicio, semper adestque metus.
Splendida paupertas comes est tibi: fictio vultus,
Cognita quae noceat pluribus esse, tegit.
Mimus, Adulator, Leno, Mercator, Apella,
Cum grege scortorum te sine fruge colant.
Ergo vale: expertus fugio tua limina: vivam
Contentus patriis finibus. Aula vale.