Latin
Ad Nob. et doctiss. Virginem ELISABETHAM JOHANNAM WESTONIAM ANGLAM, Epigrammata
Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.50-2
Unproofread scanNot analysed yet
Si nocuit vinum, somno: si lingua momordit,
Infracto vigilans pectore vince malum.
Nam vino vinum, verbis si verba repellas,
Clavus it in clavum, et fixus uterque manet.
Quisquis amicitia gaudes et honore moveris,
Delige quos fido cautus amore colas.
Nulli Te nimium secretaque pande sodali,
Semper ad Affectum iunge virile decus.
Nam si declines, contemptus habeberis; et nil,
Te penitus notum quod tueatur, erit.
Deforme corpus, mentis elegantiam,
(Prodente natura suos naevos palam)
Raro receptare adsuevit hospitem;
Ut haesitans lingua impediti gutturis
Vix veritatem est deprehensa dicere.
Valentque tantum signa rebus insita!
Et ne malis capiantur artibus Boni,
Natura praecavendo tam prudens fuit!
Saepe rogas, Cherine, mihi quid vinea prosit?
Saepe queas domui ne gravis esse meae.
Lapsa perit, tantum praesenti vivimus hora:
Cras se victurum, dicere nemo potest.
Quicquid enim facimus miseri, quocumque movemur,
Mors lateri nostro subsequa semper adest.
Quod potes, ergo hodie praesta, neque differ in horas:
Pro dubio certum linquere, stultitia est.