Latin
Ad Nob. et doctiss. Virginem ELISABETHAM JOHANNAM WESTONIAM ANGLAM, Epigrammata, VIII. Urbs et Rus.
Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.50.8
Unproofread scanNot analysed yet
Quanto distet ab Urbe Rus, videndum est.
Pax Urbes colit et beata rerum,
RERUM COPIA multiplex bonarum:
Honores parit, et gradus honorum
Novit ordine separare pulchro:
Urbs demum tenet omne, quod necessum est
Ad vitam bene splendideque agendam.
RURI commoda et otiosa vita est,
Quae natura requirit, illa praestat,
Sed parce nimis et sine apparatu.
Cultum negligit arduosque honores,
Fastum ridet et aulicos tumores:
Curis interea molestiisque,
Quas servi pariunt, onusta semper.
Cum multis ibi, Solus hic maneto.
Quae praestantior ergo pars videtur?
Crux utrimque sua est quidem, sed illa,
Cui adsunt Medici, minor putatur.