Latin · Elegiac couplet
AD EUNDEM, De Die ? Elisabethae.
Elizabeth Jane Weston, Poemata 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
LUx hodierna mihi fulsit, PATRONE; quid ergo
Hospitibus ponis fercula lauta meis?
Apposito solvis Baccho mea vincla; solutam
Suscipis et mecum more parentis agis.
Iure tuo perago grates, tu munera promis
Iure meo; imparibus das, capioque modis.
O tibi natalis fausto tuus aethere currat
Saepius, et faciat nos meminisse tui!
Sic pia sit coniunx longos in Nestoris annos
Salva, diu valeant pignora cara tori.
His etiam, nostri memores quos nominis esse
Convivas video, fata benigna precor.
Si res arcta sinat, proprio nunc aere pararem
Pocula, magnificas instrueremque dapes.
Sed fortuna meam siquidem rapit invida sortem,
Alterius vivo (quam patienter!) ope.
Hinc quia sum nodis aliorum libera, per te
Vincta tibi meritis fio, patrone, tuis.