Latin · Elegiac couplet
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE Liber II. Opera et Studio G. MART. a, DE NOMINE IESU., lines 2.2.87-2.2.96
Elizabeth Jane Weston, Poemata 2.2.87-96
Unproofread scanNot analysed yet
Nil EXTERNA tamen genuum SUBIECTIO prodest:
Ni mens se flectat, flexio nulla iuvat.
Ergo Salvator IESU suavissime salve;
Mente tibi pura carmina fusa cape.
Sis clemens famulae; peccata remitte; guberna
Affectus, Sensus, ora manusque tibi.
Ut tibi semper agam, IESU, pro munere grates,
Inque meo officio iussa fidelis agam.
Sis mihi Salvator vere, dulcissime IESU:
Fac, quod in orbe cano, sic super axe canam.