Latin · Elegiac couplet
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE Liber II. Opera et Studio G. MART. a, DOMINICA LAZARI iacentis ante fores divitis.
Elizabeth Jane Weston, Poemata 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
O aeterne DEUS mirandi rector Olympi,
Qui subiecta cupis nos tua membra cruci;
Ah turbae miserere tuae, quae spreta Potentum,
Te patiente, Ducum nunc iacet ante fores.
Tu Samaritanus mihi sis; mea vulnera succis
Unge; salutiferam ferque misertus opem.
Et quia principium vitae caelestis in ista
Firmare innocuos per mala mille iubes;
Da benefactores, qui saucia vulnera lingant:
Qui nos officiis, qui pietate iuvent.
Durima flecte etiam variorum corda Midarum,
Quibus sunt Divitiae spesque fidesque suae.
Ut loca, quae torquent animos, meditentur: ibidem
Ne cum damnato Divite forte luant.
Da revocati ineant aevi melioris ut annos;
Et verbi capiant iussa verenda tui.