Latin · Elegiac couplet
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE Liber II. Opera et Studio G. MART. a, Mortem non gustabunt.
Elizabeth Jane Weston, Poemata 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
Non fratres inter tantus fuit ardor amantes,
Quos decepta tulit Leda furore Iovis:
Quanto hominum mitis flagrabat amore Redemptor,
Qui DEUS, et puro corpore purus homo est.
Mutat enim Pollux caro cum Castore vitam
Fratre suam; certa condicione tamen.
Alter ut alterius moriatur origine vitae:
Dumque hic surgit equis, ille feratur aquis.
At vitam, alterius Christus sine morte perennem
Obtinet, Electis et dat habere suis.
Vivus ovat; non te mors illius ergo fefellit:
Ne pereas, sed eas per supera, ille perit.
Omnia qui tecum victurus saecula, solus
Expertem stygiae te facit esse plagae.