Latin · Elegiac couplet
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE Liber II. Opera et Studio G. MART. a, In diem Quo fit recordatio S. ANDREAE Apostoli, fratris PETRI.
Elizabeth Jane Weston, Poemata 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Christe DEI soboles, nostrae spes una salutis,
Ex memori grates pectore reddo tibi;
De genere humano quod sanctum colligis agmen,
Cui cedat regni parta corona tui.
Ipse tui repetis promissa subinde favoris;
Deque tui vera cognitione doces.
Quin et continuo das sanctos, CHRISTE, ministros,
Ordine, quos flatu perpetuante foves.
Demissus tandem caelo, mortalia sumis
Membra; tuaque imples morte salutis opus.
Dum laxas veteris violenta repagula legis;
Consumans iussus foedera dura tui.
Denique divina bis senos voce ministros,
Quos veri testes exigis esse, vocas.
Ah, precor, hanc lucem veri tueare, Redemptor;
Et serva populo dogmata pura tuo.
Da quoque sanctorum vestigia tuta sequamur
Rectius in vita, relligione, fide.
Non his divinum stolidi tribuamus honorem:
Soli namque tibi competit omnis honos.
Cura, habeat sanctos Ecclesia sancta Magistros,
Qui verbi fundant balsama dia sacri:
Quique tuum per prata gregem viridantia ducant;
Limpida ut e gelido fonte fluenta petat.
Donec ad astricolas pia turba vocetur alumnos;
Et tibi conficiat perpes honore melos.