Latin
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, ? Westonia. Domino JOHANNI GERNANDO ? ?
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.12
Unproofread scanNot analysed yet
Utinam vero, MAGNIFICE ET Clarissime VIR, litterae meae cum Epigrammate Divo? Melisso inscripto, ipsi vivo reddi potuissent. Dici enim vix potest quantum me delectarint carmina eius, et Scripta, quae paulo ante obitum ad me misit. Nunc igitur Melissum, Poetarum huius saeculi facile Principem, vita excessisse, antequam manum videret meam, ingenue doleo: Sed ereptus ex hac Mundi, immo malorum extremorum sentina et in caeleste beatissimarum animarum receptaculum transpositus, habet ille, cur gaudeat: cuius Ego virtutem Musis meis qualibuscumque celebrare numquam desistam. Ita enim vixit, ut minimum ei mors, quae multorum nomina cum corporibus extinguit, adimere potuerit. Tibi et Viduae pro summa erga me humanitate, quam litterae vestrae testantur, ago gratias: maximopere et ex animo contendens, memoriam Westoniae, si meretur, aut grati animi testimonium, ut retineatis, mihique favere, pergatis. De filio Casimiro, magnae indolis puero, tibi gratulor, DEUMque precor, ut ornamenta et dona illi collata cottidie adaugeat. Epigrammata in honorem ipsius inter occupationes a me effusa, boni ut consulat, rogo. Super obitum Divi? Melissi, quae adieci, lege, iudica. ? Maius, quem nuper ? mea Mater et Ego visitavimus, gratias agit pro Phoebi munusculis, teque amanter resalutat. ? Baldhofio, ubi occasio erit, mittam, quae iubes. Interim Te, cum Tuis Dominicae protectioni commendo. Pragae, Cal. Iunii 1602. Haidelbergam.