Latin
3.13.1 to 3.13.3
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.13.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi litterarum tuarum, Virgo honestissima, Doctissimaque, iusta et idonea fuit excusatio, tamen ea cum ex fratris tui amantissimi obitu allata sit, sane peracerbe mihi accidit. Nam quod scribis ob illius, quem carissimum semper, eumque fratrem unicum habuisti, mortem, te incredibilem animo dolorem concipere, multaque alia esse, quae te sollicitant, anguntque vehementissime, id quanto me quoque dolore ac tristitia afficiat, ex eo facile colligis quod te a me unice amari non dubites, tuasque mihi calamitates acerbissimas semper esse non ignores. Quapropter iisdem nos affligi malis, paresque dolores sustinere iudico, cum tu fratris mortem lugeas, Ego vero tuis angoribus ita angar, ut consolatione alterius nunc indigere, aeque atque tu videar. Sed ne tali me animi perturbationi turpiter succumbere, et officium, quod a me praesens ille status tuus exspectare videtur, penitus denegare, quis existimet; eam, quam dolore aliquantulum mitigato, animo concipere potui consolationem, tibi absens adhibendam putavi. Mortuus est igitur frater tuus, quod voluntati divinae, atque sapientissimo DEI consilio ita placuit, cui resistere vanum est, contradicere stultum ac impium. At iuvenis obiit; minus hoc mirandum in eo, qui ea natus erat lege, ut illius, quod circumferebat, corpus interitui obnoxium omni die, omnibus horis, singulis momentis esset, nihilque certius exspectandum illi erat, quam animae a corpore discessus. Accedit, quod vita haec omnibus fortunae telis exposita, molesta illi saepe fuit, qui cum miserias atque angustias, ut scribis, plures antea perpessus est, laetari mihi iam in quieta illa, immunique ab omni adversitate, vita videtur, sibique gratulari, quod morte hac praematura, multis quidem doloribus iam acceptis, plura tamen, eaque graviora mala devitarit. Sed dulcissima te illius consuetudine privatam doles. Habes tecum, quae illo tibi longe debet esse carior, matrem tuam, feminam suavissimam, iisdem quibus tu, animi dotibus praeditam, hoc est, tui omnino similem, cum qua etiam familiarius, quam cum illo fratre tuo vivere tibi licitum est. Commune hoc tibi cum multis aliis est; habes alia quaedam et singularia dona, eaque magnifica, et in femineo sexu rarissima, Prudentiam et Doctrinam; quarum illa tibi, quid in praesenti isto infortunio facere deceat, melius, quam ego indicare potest: haec vero te ita consolabitur, ut ubi illius, pro more tuo, familiaritate intimius usa fueris, luctum tibi omnem abstergere, quam citissime possit. Habes igitur, Virgo doctissima, fratris loco Musas, novem sorores, tibi iucundissimas, habes fratrem et earum et tui amantissimum Phoebum, qui te, quam frater ille germanus, amare solet longe ardentius.