Latin
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, ? Westonia, ? Ecberto Majo, ?
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.18
Unproofread scanNot analysed yet
DIe Iulii aut ipsis Iulii Calendis reddebantur mihi tuae litterae una cum Epistola ? matris meae, nudius tertius datae. quas vero nuper mulierculae cuidam vestrati traditas asseritis, hactenus ad manus meas non pervenerunt: spero tamen adhuc perventuras. Interim tibi gratias ago, quod tuis me invisere, et de fausto ? fratris tui reditu certiorem reddere volueris, de quo ipsi, ut amico meo colendisso, vobisque omnibus, imprimis vero et mihi ipsi ex animo gratulor. A ? Matre non sine dolore meo separor; sed cum ita ipsi visum sit, resque haud aliter sinat, contenta sim, vel saltem videar, oportet. Eo autem patientius hanc ipsius solitudinem fero, quo impensius cogito periucundam illam conversationem tuam, qua nemo non potest delectari: humanitatem denique eximiam, quam ? Mater in suis non satis posse praedicare sibi videtur: quamque ipsamet sufficienter antehac sum experta. Utinam aliquando referendi daretur occasio, cui omni cura, conatuque imminebo. Interim animum meum gratissimum pignoris loco habebis. Vale, et Salve una cum ? Matre mea, et dno fratre tuo, plurimum mihi honorandis. Pragae, 13. Cal. August. An. 1602.