Latin
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, ? WESTONIA, IOANNI FRANCISCO WESTONIO, fratri suo germano ?
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.19
Unproofread scanNot analysed yet
COgnito valetudinis tuae statu tam quidem dolendo, quam a me unica germana tua sorore maxime deplorando, quibus ingemuerim curis, quanto ac quam infinito sim afflicta dolore, nec cogitatione, nec calamo complecti quemquam posse arbitror. Quam tamen, MI FRATER, velim te hoc in casu cogitationes meas cernere, gemitusque percipere posse; quoties te hac afflictione excruciatum cogito; neque lacrimae desunt, quibus genas maerore laxas rigare debeam. Sed quid? Haec omnia iubet, immo exigit amor ille tuus singularis, affectio item, et caritas, quam natura tibi indidit, qua me fraterne hactenus amplexus es. Num igitur te scire cupiam ea, quae a me tibi debentur? cum etiam salus tua mihi mea sit ipsius carior, cuius vicissim amoris in me integritatem tantam esse cognosco, ut longe gravioribus in mei consimilem afflictionem affectionibus descendere non recuses. haec sunt, mi frater, in hunc finem scripta, ut scias, Tuam salutem meam esse, tuos dolores semper mihi non sine dolore esse posse. Quae autem hac in re Parentis nostri magnifici voluntas, quidve tibi agendum sit, non dubito, quin Rogerus ad hoc missus, certiorem te sit redditurus; qui, quae tibi a magnifico Parente expositurus est, attente te auditurum, diligenterque, mi Frater, exsecuturum non diffido. Hac enim ratione et tibi et mihi cruciatus hos mitigare vel prorsus amovere poteris. Mihi porro de studiis tuis quaeritanti nimis frigide satisfecisti. Non enim te praeconem, aut garrulum propriae laudis ebucinatorem (quod sordescere non ignoro) sed communicatorem consolationis ac voluptatis illius, cuius te sat scio ex dulcedine studiorum tuorum copiam capere magnam, cum sorore tua unice te amante, esse volui. Forsan et Cato ille inter laudem et vituperium, medium aliquod insinuari voluit, quod observare te commode potuisse non ignoro. Nunc autem, ne longioribus tibi obstrepam litteris, cetera in aliud tempus differenda duxi; Te, mi amantissime frater, tutelae curaeque divinae ? devotissime commendans; per quam te oro ac obtestor, ut valetudinem tuam curare non neglegas. Vale etiam atque etiam; et da operam, ut citissime convalescas. Dabantur Brixae in festo D. Annae Anno Salutis 1597. Ingolstadium.