Latin
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, IDEM Westonius EIDEM sorori ?
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.21
Unproofread scanNot analysed yet
VAlde rari effecti sunt tabellarii tui, qui tantum semel, et non amplius, litteras ad me tuas detulerunt. Id quod me subvereri facit, vel statum tuum a solito deflexisse gradu, dissimilemque priori factum; vel te mei oblitam. Quod certe, quoties cogito, non mediocrem mihi incutit pavorem, non levem affert animo meo dolorem. Peto igitur, ut huic malo, quam potes, citissime succurras, tuisque iucundis litteris me invisas. Eo enim pacto certior omnium rerum efficiar, cognitisque singulis, prout se habent, timere ac dolere desinam. timor enim ut est futurorum, ita dolor praesentium. Quod ad statum meum attinet, carissima soror, corpore quidem bene, animo aegre valeo. Omnis enim ablata est mihi iucunditas, quamdiu cogor tua carere consolatione: quam certe tantam ex litteris tuis haurire soleo, quantum mea non valet assequi cogitatio. In illis enim video characterem tuum ornatum, et elegantiam tuam: et quid amplius? summam certe dulcedinem et suavitatem. Quae me omnium maxime consolari solent. Pergo in studiis meis, sed non ea, qua soleo, litteras cum accipio tuas, alacritate. Qui enim litteris incumbunt, solatio et recreatione carere nequeunt: qua cum ego privor, quomodo studere possum? Huic idcirco pesti, quamprimum, rogo, subveni; meque tuis consolare. Et ego meis partibus nullo modo deero. ? Matrem meis verbis officiosissime saluta. Vale. Ingolstadii, 14 die Augusti, .