Latin
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, ? WESTONIA, fratri suo ? WESTONIO ?
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.22
Unproofread scanNot analysed yet
LItteras tuas, carissime frater, 14. Augusti datas, 25. Sept. accepi. Adiuncta his erant poemata tua longe amoenioris ingenii, quam speraram, quibus pro Musae meae tenuitate respondi. Mirari videris, et merito quidem, tam raro tibi litteras a nobis reddi. Immo et ipsa propemodum stupeo, dum te unicas solummodo litteras accepisse intelligo, cum ternas ad te dederim. Nollem, mi amantissime frater, te vel minimam huius rei culpam in me conferre, quae nullam ad te hactenus scribendi occasionem intermisi. Neque existimes ad mobiles fortunae vices me quoque mutabilem fieri, neque eundem in te servare animum, quo te soror semper amplecti soleo. Certe neque rerum nostrarum incerta conditio, quae mihi (ut tute non ignoras) praeter privata mea studia aliorum negotiorum molestias affert, animi mei constantiam concutere potest, neque calami proclivitatem impedire. Quod subvereri videris, memoriam tui mihi prorsus excidisse, miror, immo ingemisco, ut frontem feriam. Ecquid enim mi frater, universo hoc contineri putas, quod te perpetuis, meo cordi impressum notis, ex animo meo evellere atque eradicare possit? Falleris quidem, si quid tale suspiciaris, et me videris ignorare, quae tanti te facio, ut etiam periucunda tui memoria acerbissimos animi dolores, quibus ferme obruor, non numquam lenire et removere soleam. Neque mihi quicquam, quam vel litteras tuas legere, vel meas ad te dare, contingere potest optatius. Sic enim fallo distantiam loci, tecum si colloquor, tuos vultus gestusque omnes cogitatione assequor. Quapropter donec a te ipso intellexero scrupulum hunc animo tuo exemptum, non acquiescam, immo vitam mihi acerbiorem, aestimabo. Fortunae nostrae eodem in statu persistunt, quo semper; nisi quod tanto flebiliores esse videantur, quanto longior haec mora sit, quae nihil ad vota et conatus nostros attulit adiumenti. Nam idem nos saxum volvimus, quod et te praesentem fatigavit, nec alia nos spes solatur, quam ea, quae semper dubia fuit. Sed dum haec tibi articulatim exponi cupis, non aliud postulare videris, quam et vulnera nostra refricare, et tibi ipsi novas, tristem rerum memoriam repetendo, ciere lacrimas. Solare igitur teipsum, quantum potes, si non spe melioris fortunae, tamen amore, quo te amplectimur, et suavibus Musarum studiis, quorum nobis fiducia et certitudo luctum nonnihil leniet: neque ulla res diffidentibus paene nobis maiori esse solatio umquam poterit. Si quid tibi deest, fac nos certiores. In rationes studiorum tuorum, ? Matri eam tibi viam insistendam esse videtur, quam tu et Professores tui potiorem arbitrabimini: nec tuam ipsius sententiam ea in re improbat. Rerum novarum hic nullus rumor: nisi quod pestis adeo invaluerit, ut Caesar, Proceresque nonnulli hinc aufugerint. Usque adeo funesta et truculenta hospes mors est. Tu, ut bene integreque valeas, operam da. Domino Hieronymo nostri omnium nomine salutem nuntia, et vale. Dabam Pragae, 2. Octobris. Anno. 1598. Ingolstadium.