Latin
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, EADEM EIDEM ?
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.29
Unproofread scanNot analysed yet
NIhil ad amicissimas tuas, quas nudius tertius accepi, hac vice rescripsissem; nisi rumor adeo funestus ac lamentabilis meis auribus obstrepuisset: quem te celare non debui. Utinam fictitius et inanis sit! sed ei certitudinis multum addunt litterae ? Maji ad me nuperrime datae. Non est, quod me verbis exponere casum tam dolendum posse existimes, tam acerba est eius recordatio, tam flebilis commemoratio. Quamobrem litteras ? Maji tibi una mitto; ut videas ex iis, quid me adeo pungat. Nondum, ita me Deus amet, discerno, utrum acerbior mihi fuerit unici Germani mei immatura mors, an tam omnibus (proh dolor!) deplorandus desideratissimi viri obitus. Nunc nunc vates universi plectra querula resumant, plorentque sibi Phoebum ademptum. Sed dolor vetat plura. Vale. Pragae, 13. Martii :