Latin
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, EADEM EIDEM.
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.30
Unproofread scanNot analysed yet
HAud mediocri me dolore perculserat tam deplorandus omnibus divini illius Poetae ? Pauli Melissi obitus; qui solus mihi (superos testor omnes) tantarum causa lacrimarum fuit: ut vix uberioribus fratrem meum adolescentem, eumque unicum, deplanxisse dicar. Nec iniuria id quidem. Quis enim cui Musae et Helicon cordi, tam clari, splendidique sideris occasum, non suspiret? quis singultus debitos funeri ipsius deneget; qui Nestora trisaeclem aetate vincere, vel potius numquam Parcarum experiri saevitiam perdignus fuisset? Nunc autem, ad communia Musarum suspiria quantum luctuum et acerbitatum accedit; dum huius candidissimi cycni nostri tam lugubrem ad astra evolationem, aliorum duorum, maximorum virorum fatis aeque lamentabilibus, exasperari videmus? Nemo sane tam absolutam virtutum omnium triadem, nobis non sine offenso Numine ereptam, vocibus umquam sat tristibus prosequetur. Immo vix, mi Deus! verba, quibus tantum ? litterariae detrimentum exprimatur, satis apta, vel a Cicerone, aut magno Ciceronis aemulo, inveniri posse arbitror. Sed talis in vita hac nostra est condicio, ut citato sese pede sequantur invicem Mors et vita: nec aliud quid alteri vicinius, quam mors vitae. Quare terque quaterque felices illos, qui bene, et pie moriuntur! Mori enim, ut omnibus fatale est, sic honeste et pie mori, bonis dumtaxat proprium natura Deus tribuit. Ego me longe felicissimam iudico; quae melos illud Cycni evolantis fatale et extremum meis auribus tam abunde exceperim. Doleo autem ex adverso, quod me non vicissim, priusquam fatis cederet, aliquo saltem modo cognoverit gratam. Litterae enim nostrae circa 6. Februarii frustra Haidelbergam sunt profectae: quas, si tibi ita visum fuerit, cum tuis velim reposcas. In carminibus meis liberum tibi relinquo examen; facileque iudicio tuo subscribo. Misi ad te nuper litteras ? Maii responsorias meis quibusdam adiunctas: ex quibus animum ipsius hac ipsa de re intelliges: cui ego neutiquam refragandum, decrevi: illum enim loco patris observo. Vale 4. Cal. April. Anno 1602.