Latin
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, EADEM EIDEM.
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.31
Unproofread scanNot analysed yet
QUoties nobilissime Baldhofi, veritati haud dissentaneum Plutarchi dictum illud memoria repeto; Amicum aqua et igne magis esse necessarium; toties mihimet ipsa gratulor de amicitia tua, tam stabili et perfecta: de qua (quod rarissime contigit) temporum locorumque quibus seiungimur, intervallum, non modo prorsus nihil abstulisse, verum etiam eandem multo auctiorem firmioremque reddidisse videntur. Testantur id non solum litterae tuae, humaniter amiceque conscriptae, sed officia etiam multifaria; quibus ita me afficis; ut quoties meum referendi studium sorte quadam durissima inhiberi cogito; exsecrer fortunam meam. Utinam vel aliquando daretur occasio, quorum nunc verbis fidem facere gestio, dilucidius reipsa demonstrandi! Interim pro tantorum ad me Virorum scriptis, tuo beneficio procuratis, immortales ago gratias. Respondeo duabus Epistolis celebratissimis illis ? litterariae duumviris ? Scaligero et Dousae. Ab Heinsio, quem ita mihi commendas, nihil vidi hactenus. Ad tuas autem ut ea, qua vellem prolixitate, hac occasione respondeam, temporis huiusce, meaeque condicionis ratio minime patitur. Quapropter breviusculis his uti contentus sis, maiorem in modum peto; ad singulas Epistolae tuae partes tibi proxime satisfactura. Vale. Pragae, 8. Martii 1603. Lugdunum Batavorum.