Latin · Elegiac couplet
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a, IDEM AD EANDEM.
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.60
Unproofread scanNot analysed yet
ELISABETHA, meae pars, quam colo, magna Camenae,
Et decus et generis vivida fama tui.
Accipe sollicitos, quam frons notat, aure precatus:
Seu me opera dignum, sive favore putas.
Cum socio ad Veneris ducenda est MARGARIS aram,
Gratior Hesperidum nempe sorore SOROR.
Quam si sola tuo dignaris carmine; Musas
Et frustra Charites ad sacra iura voco.
Omnes quippe una tu versu concipis uno.
Cypria quem tenero signet in unguiculo.
Ergo age mitte tuas, quas non capit orbis alumnas:
Te quoque ad has thalami transfer amica faces.
Sed quia nemo capit, quam non capit orbis, amicam,
Ni captus fuerit a capiente prius;
Cur miser ad Sponsae sacra te voco festa sororis?
Pro studiis captum me tibi reddo tuis!
Dii me! si caperer versuque potirer ELISAE:
Faustior in patriam Rege reversus ero.