Latin · Elegiac couplet
Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE. Liber III. Opera et Studio G. MART. a
Elizabeth Jane Weston, Poemata 3.61
Unproofread scanNot analysed yet
WESTONIS ad vivum si non expressa, favebis:
Qui melius posset pingere, nemo fuit.
Suada, Venus, Charites lingua testantur in una:
Qui posset linguam pingere, nemo fuit.
Pectora alit pietas. Virtus, Musae, incola Phoebus;
Pectora qui posset pingere, nemo fuit.
Omnia plena DEO! nihil hic mortale! figuram
Quae talem caperet nulla tabella fuit.