Latin
RELATIONES
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 10
Unproofread scanNot analysed yet
Is, ut erat corporis robore ac constanti valetudine, ad senilem usque vitae terminum, praeditus, ita etiam infracti semper &praesentis animi bellator fuit, &,quod inter praecipuas laudes numero, severus Justitiae &Divini Numinis cultor. Si tyrannus fuit, quod in ejus vitâ Arabsiades, durus Timurianae fortitudinis interpres, &ex eo Latini scriptores referunt, certè Clementiâ erga subjectos, &variis virtutibus istius criminis famam apud suos emaculavit. Mahhammedis admittebat instituta, eâ fidei moderatione, ne uni sectae vel religioni nomen profiteretur: vestigia hoc ipso secutus antecessoris sui Singis Chani, duobus ante ipsum seculis (post Christum natum decimo tertio) Tartarorum Regis &totius Asiae domitoris. Omnium autem cum esset rituum, religionum nationumque tolerans, ac superstitionibus astrologicis maximè addictus, miraculis tamen aegrè tribuisse fidem, vel ex hoc liquet: quòd à familiaribus suis vix induci potuerit, ut ad visendum seculi oraculum paucis parasangis à viâ deflecteret; quoniam ipsum impostorem esse, qui imperitiam vulgi luderet, firmiter sibi persuasum erat. Ad explorandam veritatem dum viam ingreditur, animo tacitus proponit: crediturum se pietati hominis, si is sibi satisfaceret in tribus, quas tunc excogitabat conditionibus; quarum prima erat: si multum humanitatis, minus reverentiae, nihil submissionis sibi exhibuerit; altera, si quid sibi, tunc admodum famelico, vescendum obtulerit insoliti, quod per vitam nunquam comedisset; tertia, si quid stupendi visendum ostenderit. His praemunitus, Religiosum adoritur; qui à discipulis, adesse Orbis domitorem, audiens, ihil ulmmnto viltiu, nec intemili, que oesos disne.