Latin
RELATIONES
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 9
Unproofread scanNot analysed yet
Ad Solium iter stravit, integro seculo &sex generationibus prior Sjeich quidam &Séphi, vel pleniori nomine, Séphi Eddin Isaak, nepos Mortusae Aali, in descendente lineâ vigesimus tertius, &peculiaris Sectae, quam καμα Sjijdì vocant, tum nondum vulgatae, ardentissimus propagator. Hic Arbeli (Ardebil), loco illustri, &à patre locuplete genitus erat; pauperiem tamen sectari, &vivere vitam eremitanam statuens, relictâ urbe, in proximum concessit desertum, occupatâ aediculâ, à se pro claustro devotionis extructâ. Erat illi non alia intentio, quàm ut à possessionum luxu &seculari turbâ remotus, faciliùs sibi famam Sanctitatis, Religioni, quam docebat, fidem &applausum pararet. Et sanè in eremo res cessit ad sententiam! Nam uti vitae &morum, quos prae se ferebat, integritate, ita praestantiâ doctrinae quae, quam condire miraculis solebat, sic brevi inclaruit, ut assentientis populi favorem, &qui indies dogmata ejus haurirent, auditorum atque admiratorum turbam acquireret. His ita vigentibus, fama Sanctitatis magnum invitavit Timurum, ut Arbelianos dum transiret, apud Eremitam diverterit. Is tum, debellatis Turcis, redux ex Thraciâ, praeter Bajazethem Imperatorem caveâ inclusum, selectissimum ducebat syrma captivorum, quos propediem occidioni daturus erat. Quid his evenerit, quaeque in eo congressu inter Ducem &Theologum gesta fuerint, ex historiâ Persarum, utut fortasse fabulis nugisque scatente, transcribere non pigebit: eò, quòd occasionem acquisiti Imperii, ®entis Familiae principia doceat. Timur inclytus Tartarorum Monarcha, &mamngn singo lum Inper i sum lsntor erat, qui ex viulners in expugnatione Cistum, urbis Chorasmiensis acceptâ, coxâ dextrâ claudicans, à suis &leng, id est, claudus, inde à latinis Tamurlanes nuncupatus est.