Latin
CATMIN
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 105
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim Piisjnamasum abesse contingat, ex praesentibus maximè zelosus &industrius templi hospes vices absentis ut gerat, demum &mortui locum subeat, multis precibus invitatur. Contingit eligi ut plurimùm Sejid mir, i. e. talem, qui prognatus est ex stirpe Mahhammedis, quoad parentem utrumque, vel Charif, i. e. qui prognatus quoad alterutrum: est enim uterque titulus, licet inter magnates parvi pendatur, apud multitudinem in magnâ veneratione, velut index derivati sanguinis ab orbis totius maximo Prophetâ. Hic posthumâ beneficentiâ prosapiam vindicaturus à calamitate, obligavit sectatores suos ad solvendum Sakat, i. e. decimam partem facultatum suarum tribuendam Sejidis. Iniqua Lex obsequium non invenit, nisi quod magnatibus, &qui divitiis abundant, solenne sit, unum ex Sejidis in suae domûs societatem adoptare, eo fine, ut, beneficentiam dum in uno explent, quam in totâ progenie debebant, intentioni Legis, ac suae conscientiae quodammodo satisfaciant. Omnium Piisjnamaas primus est Director orationis Regiae, in templo fori maximi primario, quod Serenissimo inscribitur. Solet functio Mudsytehido deferri, si quis fuerit. Mutewelli, Aedilis sacrorum, scilicet, qui conservationi sacrarum aedium, &earum reditibus praepositus est. Per aedes intelligo, cum templa, tum sepulchra, sive sacella, quibus conditi sunt Imâam sadeh, i. e. Imamorum nepotes, Pyr, i. e. veteres doctores, tum Reges, viri illustres, ites, mraculoli laneti, vel eruditione inchyti. Ceschio. ra ex sanctorum sepulchris sunt, quae extant in urbibus Mesjhed, Kom, Casjaan &Ardebil. Rex hodiernus sua &Antecessorum legata ipse curat, &Mutewelli generalis vices sustinet.