Latin
CATMIN
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 104
Unproofread scanNot analysed yet
Vulgus Persarum ait, laureâ illa neminem redimiri, nisi septuaginta Scientiarum Magistrum. Quotquot autem jactitent ignari multiplicatores, certum tamen est, apud ipsam Majestatem cùm simulatam viri sanctitatem, tum veram ejus &incomparabilem eruditionem, in magnâ veneratione haberi; Nam admisso in Convivium Regium, considendi ocus assignatur eodem ordine cum ipsa Majestate, saltem interjecto paucorum passuum intervallo. Si tamen de Regio affectu, quod res est, dicam; fucata haec aestimatio est, &fictus honor populo gratificandi causa; quem adeò sibi adhaerentem habet Theologorum Primas, ne quicquam Regi integrum permittatur in causa Religionis mutandi, vel suscipiendi in regimine politico, quod ille sacris Legibus adversum esse judicaverit. γααῳ Piisjnamaas, Director publicè orantium. Qualis cùm in multis aliis, tum praesertim in templis basilicis unus habetur, ut exemplo suo typum ostendat solennes preces dicendi, ad quas diebus, praesertim Veneris, convenitur. Hic dum precationis ceremonias celebrat, phalangem hominum à tergo habet, satagentium orantis verba &actiones imitari: si genu flectit, flectunt; Aernscemnelnut nclmnt; s tertam osehluum, &pi osculantur. Tot enim haec orationis formula gestuum varietatibus scatet, ut difficile plurimis sit, eam sine ductore ritè satis celebrare. Hos sibi directores praeficiunt templi cujusque cives, non votis lectos, non ritu ordinatos, nec praevio tentatos examine, sed lento favore longoque tempore, ob devotionem, omnibus probatos.