Latin
CATMIN
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 110
Unproofread scanNot analysed yet
Et licet postea Imamorum hostis occupatam à se Persiam, vastatamque diu retineret, sepulchrorum loca tamen in memoriâ hujus gentis nequaquam obliterata adeo fuerant, ne serenissima Sophorum stirps, accepto in deditionem Regno, sepulturas ubique requisitas feliciter invenerit. Repertas igitur, eâ pietate, quam credebat religionis suae auctoribus deberi, sacellis magnificè superstructis decoravit, amplisque redituum beneficiis ditavit, agris, balneis, pagis eam in rem consecratis, unde conservetur structura, foveantur lucernae, &vivendi remedia suppetant eorundem aedili, mutewelli, &Corani lectoribus, Hafiseh. Districtum sepulchralem saepè commendant vicina quaedam monumenta publica, vel Principum legatione, vel aliorum magnatum pietate, cum pro communi bono, tum ad illustrandam sepulchri famam, successive condita, qualia sunt templum, schola, aquae ductus, viridarium, balneum, &tekjèh, seu pergula pro requie otiosi hospitis. Pleraeque enim sepulturae in pagis &obscuris locis extant; tantum Casjana emporium plurium sanctorum tumulis felicitatur; unde insignem meruit titulum, el muminiena, i. e. mansionis fidelium. Structura sacellorum lateritia est, figurae quadratae, unico operta, sed alto &spectabili, fornice: Is tigillo tegitur viridante, vitrato, croceis surculorum flexuris picto, saepè in pyramidalem turris figuram fastigiatus. Pavimentum nunc marmore tabulatur, nunc ex luto factum, aulaeis sternitur. ForFomiei conven licses muiltis divsionibus ass bre dislim. guitur, cavitatum, bullularum &coronidum varietate &harmoniâ inimitabile nostratibus artificium referens, quod penicillo nec Apelles tibi expresserit. Eandem artem exhibent templorum frontispicia, &dimidiati palatiorum quorumcunque fornices illi, quos vocant Eiwaan. Mire hi peregrinos oculos tenent suspensos, praesertim si caelatoris studium auri &ultra marini color illustraverit. Fornicem subtendit unus alterve riscus in summo pariete, rariùs vitro (variegato) clausus, saepiùs cancellatus, ut diurnam lucem intromittat, &perpetuo flamantis olei squalorem emittat.