Latin
CATMIN
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 111
Unproofread scanNot analysed yet
Parietes picturatis obtensi velis, vel murrhino lapide (viridi colore flaventibusque ramulis picto) tessellati elegantiam referunt, signo mehraab versus Meceam notati, ne in loco tam sacro devotioni hermes deficiat. Sepulchrum in medio sistitur ligneum, vel lapideum, tribus quatuorve pedibus humo elevatum; latitudinem habens quatuor, longitudinem octo circiter pedum. Holoserico operitur violaceo, viridi vel nigro, vel panno etiam Damasceno, Attalico, aureo argenteove. Saepè accessum sistunt cancelli, quibus in quadratum cingitur, aenei vel lignei, singulis in angulis referentes Kobbèh; quod est ornamentum quoddam argenteum, vel vilioris aeris, pomi vel cordis figuram praesentans. Sepulchro superjacent al Corani aliquot exemplaria viridi holoserico involuta: quae in aliis sacellis in foraminibus parietum reponuntur, vel in subselliis eam in rem ordine dispositis; piaculum namque est, si humum attingant. Flagrant in sepulchro lampades plerumque argenteae, reticulatâ serie desuper pendentes; lucent eaedem in sacelli aditu, sive vestibulo sepulchrali. Hoc in paucas saepe cameras divisum, servit tum mansioni inspectoris, mutewelli, tum custodiae feretri, sarcophagi, suggestûs, hastarum, vestimentorum, vexillorum, aliarumque machinarum, quibus anniverwenluns inmorum sigsem &Psehein etequsus cese.