Latin
CATMIN
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 113
Unproofread scanNot analysed yet
Alios enim mendicos immisericors reigio non alit, quòd ex Mahhammedis effato, indigentes providentiae committendi veniant misericordis Dei; qui, si salulaluere henits, paupertatis quod impollit ugum, sacil opere allevabit. Videri autem volunt hujus nominis mendici spontaneam subivisse paupertatem ex devotione. Sed affirmare ausim, plurimos ex illis scurras &nullius frugis esse, qui hanc vitae regulam aggressi sunt, alii fortunae angustiâ compulsi, alii amore desidiae &libertatis. In plures distinguuntur, quàm maximè vestitu saltem differentes ordines, quos sat erit nominetenus tantùm citasse. Bektassi; Habitu gaudent indigeno, saltem mitrâ tecti laneâ, quae plicas refert duodecim, ad exprimendum Imamorum numerum; patellam gerunt ex femore pendentem, nec supellectilium praeterea quicquam possident. Maulowi; In vestitu nil peregrini habent, nisi mitram quatuor conspicuam plicis, ex fastigio ad oram decurentibus. Calice pariter ex levi ligno vel cortice cucurbitinâ instructi sunt, fasciae femorali illigato. Haideri, mitrati incedunt annoso panno, in quinque plicas distincto; dorso operti vellere ovino crudo, nondum depilato; lateri affixam quoque patinam, &manu unâ scipionem, alterâ cornu gerunt. His maximè infensi sunt, haud aequè ridiculè vestiti Naamutelai, ita nuncupati à Sancto quodam Naamet Elahì, cujus sepultura colitur in Caramaniâ. Vatiniani causas odii, quod utrumque ordinem intercedit, explicandi hic locus non est: Referimus saltem, non esse Persiae inquilinum, qui alterutrius partes non eligat, quibus vel favere, vel infensus esse velit. Inde omnes civitates dividuntur in duas factiones, Haiderianam videlicet &Naimutelaicam, ita ut una pars civitatis auctori Haider, altera τ6 Naamet Elahì nomen suum profiteatur; cujus ratione quotannis inter pueros &civium vulgus ludicrae suboriuntur dissensiones; factâ fortunae vel virium sponsione, pugnis, baculis lapidumque jactu se invicem lacessentes: Saepe velitationes illae scurriles in serios civium, quos involvunt, congressus, cruentasque lanielamenas abeunt, quibus ad internecionem se mutuo discer. perent, nisi praeliantes Praetor militari manu disturbaret.