Latin
CATMIN
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 114
Unproofread scanNot analysed yet
Nunquam tragoedia magis metuenda venit, quàm in festo anniversarii luctûs; dum enim indignantes fata Aliadum, suamet capita sauciant, dolore &cruoris signo exacerbati, nemini parcunt, cui invident. Rex hodiernus Haiderianus est. Tsjetalì, capite pedibusque nudis incedunt, sinu femoribusque pelle circumdati. Medari aperto &intonso, praeter gentis morem, incedunt capite; capillis longis, neglectissimis, à tergo pendulis; clunibus operiuntur velamento in balneis usitato, quod Longuti vocant. Kaderi, vestitum gerunt toto corpore viridem. Musalì, Arabico induuntur pallio suff, quali &molae; perpetuò orant; unde etiam nomen sortiti. Saliè, mendici sunt, eodem loco permanentes. Muchtaar; nec hi locum mutant, nec ipsi eleemosynas petunt, sed Abdalos habent, qui emendicatam à se stipem ipsis porrigunt. Gerunt humeris pusti nessimi, i. e. pellem cum omnibus appendicibus, puta auribus, caudâ, pedibus. Myfritt, sibi ipsis mendicant; humeros tecti pusti tsjanidì, i. e. vellere rescissis ungulis &capite, collo tamen adhaerente adhuc, sed insigni crenâ diviso. Abdal; significat asseclam, qui cum stipem alii petat, ipse in vitae subsidium legato gaudet ecclesiastico. Tessera illi est pusti wakf, i. e. vellus beneficii seu legati dictum, quo à pectore ad genua usque cingitur, capite pedibusque abscissis. Kasaak sunt, qui in foris &publico hominum confluxu, de Sanctorum suorum miraculis, vivis actionibus perorant, finitoque dramate, ab auditorum coronâ obulos colligunt. Instructi vagantur singuli, vel gemini, securi, lanceâ &scipione. Plures sunt, sed levioris farinae, sarcinis, ligulis, globorum corollis, stigmatibus corpori inustis, atque aliis notis distincti, singuli observantes auctoris sui &ordinis instituta. Habent singuli ordines Praefectos invicem subordinatos tres, quales te voen Posmnts, Vocib e By. Siqus peopone. re quicquam, vel Ordini se devovere cupit, imum appellat Praesidem Destinakiib, hic auditô desideriô adducit secundo, &is supremo, Pyr dicto, quod senem reverendum significat. Collegis §. III. Scholastica Templis dixeram vicina esse ααρω– Medreßèh, sive Collegia. Materiae affinitas vetat haec ipsa &horum cives